International Catholic University

Latin

Readings

Vocabulary

Paternoster

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in temptationem;
sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus
nunc et in hora mortis nostrae.

Gloria

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio
Et nunc et semper
Et in saecula saeculorum. Amen.

Magnificat

Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo.
Dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
Et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.

Nunc Dimittis

Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
quod parasti ante faciem omnium populorum,
lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel.

Symbolum Apostolorum (The Apostles' Creed)

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum;
Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus.
Descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad caelos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis;
Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam,
Sanctorum communionem, remissionem peccatorum,
Carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

John 1.1-18

1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

2. Hoc erat in principio apud Deum.

3. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

4. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.

5. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes.

7. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

8. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.

10. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

11. In propria venit, et sui eum non receperunt.

12. Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

13. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt [natus est].

14. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

15. Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: "Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat."

16. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;

17. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

18. Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum [sinu] Patris, ipse enarravit.